Pinned Tweet
Fuit reapse mihi maximo delectamento gaudioque his doctissimis quidem sodalibus comitatus hoc in conventiculo versari ita ut nonnulla de calamitatibus inter nos conloqueremur. Gratias enim plurimas ago omnibus audientibus et cuique Collegii Latinitatis collegae @clatinitatis
IUNCTURA I: OCCASIONEM RAPERE
Scisne quid significet haec iunctura ab Horatio illo usurpata quae dicit «occasionem rapere»?
Alii scriptores eandem notionem aliis verbis exprimunt, ut «utilitatem capere» aut «tempore uti».
Mementote igitur de vita quamlibet occasionem rapere!
Victorius Hispalensis retweeted
Fecisti patriam diversis gentibus unam.
Multa lycea vinculo omnino Latino coniunguntur. Vide!
collegiumlatinitatis.com/de-…
Salvete omnes!
Tandem aliquando cursus academicus incipit, atque occasionem rapio ut scholas quas hoc anno acturus sum
nuntiem.
Itaque duo erunt gradus, quorum primus tironibus (inde a capitulo | Familiae Romanae), alter autem provectioribus (inde a capitulo IX) destinatus est
Nuperrime tandem aperui sedem retialem in “Instagram” ubi tantum linguam latinam usurpasurus. Est igitur mihi in animo et pelliculas incidere et quaedam latina enodare. Iam coepi loqui de iuncturis et sententis quae mihi valde aptae esse videntur
instagram.com/victoriushispa…
Victorius Hispalensis retweeted
Scorpiō Mārtiānus fīnem cœtuī imposuit hortāns iūniōrēs ut studiīs Latīnīs Græcīsque sē tōtōs trāderent cotīdiē scrībendō legendō loquendō. Per hanc septimānam mīrum est quam concorditer vīxerint tot hominēs omnium ætātum et regiōnum.
(Ego iam abiī sed, ut Vlixēs, lentē redībō).
Victorius Hispalensis retweeted
Tam multa audienda scrībenda canenda hīc sunt ut nōn vacet mihi ea commūnicāre. Sed ecce dē iūniōribus:
I-II) @victoriusavn dē mīliāriō et dē opere mūsīvō dissertē loquēns
III) Ismaēl vītam Beātrīcis Galindō nārrāns
IV) @EscualoSSBU, spēs Latīnitātis inter mē et @LatineMagister
Victorius Hispalensis retweeted
ecce mystagogi qui lustrationes his diebus in CAELO duxerunt et in urbe archaeologica Complutensi et in Museo Sancti Isidri de originibus Matriti. Benigne, sodales, tot tantaque arcana nobis aperuistis! #Caelum
Victorius Hispalensis retweeted
Barbarismī et soloecismī quōs Petrōnius cōnsultō adhibuit mihi saepe rīsum exprimunt. Inter eōs quōs adhūc offendī, maximē mē dēlectāvit "ōlim ōliorum", quī redolet illud "saecula saeculōrum" chrīstiānum.
Victorius Hispalensis retweeted
Cras, cras habebitur Seminarium. Nuper in pagina nostra retiali appositae sunt omnium orationum summae. Quid tractabunt oratores?🧐🤔Tolle, lege!
collegiumlatinitatis.com/vi-…
Victorius Hispalensis retweeted
Graeci proponunt, Romani adsumere gaudent,
denique concludunt omnia Christicolae.
sec. August. de civ. II 13
Victorius Hispalensis retweeted
In nigrum cygnum incidī!
Nōtum est particulam interrogātīvam 'nōnne' respōnsum affirmātīvum allicere. Sed semper suspicātus sum hanc cōnexiōnem haud necessāriam esse dēbuisse in sermōne vīvō. Adhūc duo exempla contrāria lēgeram. Hodiē tertium captāvī in Sōliloquiīs Augustīniānīs.
Victorius Hispalensis retweeted
Did a Pope write an erotic novel in Latin?
Pope Pius II, Aeneas Silvius Piccolomini (1405–1464), is well known as a great humanist and for his efforts to launch a crusade against the Ottoman Turks.
He is also famous for having written an erotic novel in Latin, arguably the first epistolary novel of its kind. The work is entitled Historia de duobus amantibus (“The Tale of Two Lovers”) and tells the story of Lucretia, a beautiful married woman who exchanges letters with a man named Euryalus. But how could a pope have written such a work?
Although literary interests of this sort were not unusual among fifteenth-century humanists, the truth is that when the book was written, Aeneas Piccolomini was neither pope, nor bishop, nor priest: he was a layman.
The work was composed in 1444, when Aeneas was thirty-eight years old and serving among the ambassadors of King Frederick III. Piccolomini entered the clerical state only in 1446 and was ordained priest and consecrated bishop in 1447.
One can imagine that the work may have caused some embarrassment to the pope, even though it had been written while he was still a layman. A famous saying is attributed to him: Aeneam reicite, Pium recipite (“Reject Aeneas; receive Pius”).

































