Raúl Romo (@raulromoe) header
Raúl Romo (@raulromoe) profile picture

Profiteor paedagogiam Latinam ac Graecam || Profesor @CCHUNAM @CCHAzcapoUNAM @filos_unam @UNAM_MX #CDMX || non officium in docendo spectans, sed adfectum

Ciudad de México
Joined May 2013
Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)Photo by Raúl Romo (@raulromoe)
Circulus Latinus Mexicanus ✨👇🏻
salvī sītis, cārī sodālēs! ecce inceptum quod nunc prōpōnimus quodque iam prīdem in mente habuerāmus, sed prae morbō corōnāriō nōn nisī hōc tempore ēdere potuimus. gaudiō maximō afficimur vōs invītantēs ad novissimum Circulum Latīnum Mexicānum...
1
4
Quod renuunt homines, natura aliquando ministrat, nam quae constituit vincula firma manent.
4
141
Ita finitam humanam esse naturam quilibet in sese deprehendet, ut in aliis cogitationibus saepe quis quaerat calamum scriptorium inter aures haerentem; saepe non videmus quod ante pedes est, si aliis negotiis et cogitationibus sumus districti. (Marius de Strachindis)
1
8
296
Comeni, semper tua iussa in mente revolvo, assidueque tua tractito magna opera.* -- *Comenius e vita decessit die 15 m. Nov. a. 1670 Amsterdami sepultusque est in oppido ‘Naarden’, ubi postea mausoleum exstructum est splendidum.
1
7
231
28/3/1592 - 15/11/1670
1
5
205
Si tua te meditata incursant: respice tempus quo meditata sient vana superfluaque.
3
124
Qui studet optatam cursu contingere metam, multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit, abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum. (Horatius, Ars Poetica 412-415. Imago ex emblematis Othonis Vaenii a. 1612 confectis desumpta est)
11
321
Gloria nulla, dolor sequitur curasque revolvo. Si tenear parvo limite, laetus ero.
1
2
198
Ubi ad aedificandas urbes, arces, monumenta, armamentaria, nummus aureus impenditur unus, centum sunt impendendi in unicum adolescentem recte erudiendum, qui vir factus ad honesta quæque aliis dux esse possit.
1
2
7
230
Vir enim bonus & sapiens pretiosissimum est totius reipublicæ cimelion, in quo plus quam in splendidis palatiis, plus quam in auri & argenti acervis, plus quam in æneis portis & ferreis repagulis, situm est. (Martinus Lutherus)
2
88
Intuitus speculum deprendi signa sinistra: canities barbam μυστάκιονque notat.
2
108
Dum vires annique sinunt, tolerate labores:      Iam veniet tacito curva senecta pede. (Ovidius, Ars amatoria 2.669-670. Imaginem sculpsit Violante Vanni Italus)
2
9
300
Certissima et expeditissima ratio est linguam aliquam addiscendi, usu et exercitio, et per exempla: ardua, molesta, dura, ingrata, et infinitis difficultatibus praepedita per praecepta. (Eilhard Lubinus)
1
9
319
Num refert non esse hominem vernacula lingua cui Romana fuit? Vivit et exstat ea!
3
5
24
762
Exanimes hodie revenire feruntur alacres: exspectemus eos, excipiamus eos!* -- *Hodie Mexicani diem mortuis dicatum celebramus.
5
201
Volvitur en annus novus et venit inveteratus: et bona praestabit, nec mala deminuet.* -- *Nudius tertius XXXVIII vitae annum complevi.
3
155
Sic in se, sua per vestigia, volvitur annus,¹ motibus aeternis tempora continuans.² -- ¹Verg, Georg. 2.402: atque in se sua per vestigia volvitur annus. ²Gabriel Rollenhagius in suis emblematis (a. 1613 editis) hoc disticho (pentametro de suo addito) emblema XXIII instruxit.
3
13
309
Eia! Malis superatis en peiora supersunt, et demum miseros nos pessima quaeque manebunt.
1
94
Ut valeam, quaeris. Quaerenti quid tibi dicam? Omnia se bene habent. Sed puero careo.
1
1
4
257
Non qui multa tenet, sed qui scit idonea vitae, hic dici doctus cur mereatur habet. (Philippus Melanchthon)
2
4
158
Qui seminat lacrimando, exsultans demetet arva.
"Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent" - Those who sow in tears shall reap in joy Psalm 125:5
1
1
3
146